monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 1
Q. HATERI. Non feres Antonium. (in)tolerabilis in malo ingenio felicitas est, nihilque (prava) cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficilis est, non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum, tamen non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi, ut vivas, commentus, quemadmodum eripiat etiam quod vixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio: ingenium erat, in quod nihil iuris haberent triumviralia arma. commentus est Antonius, quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone (proscribi, a Cicerone) proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut vitam magni aestimares, si libertas suum haberet in civitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non civili ense cervicibus luerentur. nunc ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi Antonius promittit. pendet nefariae proscriptionis tabula tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis viri; paene nemo relinquitur, nisi qui servire possit. nescio, an hoc tempore vivere velis, Cicero; nemo est, cum quo velis. merito hercules illo tempore vixisti, quo Caesar ultro te rogavit, ut viveres, sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat res publica sed in boni principis sinum ceciderat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below