monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 3
Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis. si serva(bi)tur, vivet inter Ventidios et Canidios et Saxas. ita dubium est, utrum satius sit cum illis iacere an cum his vivere? Pro uno homine iactura publica pacisceris? scio omne pretium iniquum esse, quod ille constituit: n(on) emo tanti Ciceronis vitam quanti vendit Antonius. si hanc tibi pactionem ferret: 'vives, sed eruentur oculi tibi; vives, sed debilita(bu)ntur pedes', etiamsi in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Ubi est sacra illa vox tua: 'mori enim naturae finis est, non poena'? hoc tibi uni non liquet? at videris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below