monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 4
P. ASPRENATIS. Ut Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animadvertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos care victuros animi sui contemptus oppressit. multos perituros parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit et causa illis vivendi fuit fortiter mori. Permitte populo Romano contra Antonium liceri: (si) scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below