monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 10
Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse. omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. itaque hanc suasoriam nemo declamavit efficacius quam Silo Pompeius. non enim ad illa speciosa se contulit, ad quae Cestius, qui dixit hoc gravius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere. brevem vitam esse homini, multo magis seni; ita(que) memoriae consulendum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, non qualibet mercede vitam redimendam esse. hic condiciones intolerabiles: (nihil humilius) esse quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. iniuriam illum facturum populo Romano, cuius linguam † incipem † extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto fortuna. iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in servitute senescendum fuisset (et) in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. male cum illo agi: dari vitam, eripi ingenium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below