monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 11
SILO POMPEIUS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci sed illudere: non esse illam condicionem sed contumeliam. combustis enim libris nihilominus occisurum. non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone comburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi forte non esset in scripta Ciceronis ei ius, cui esset in Ciceronem. quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes condiciones perductus occideretur. Antonium illi non vitam cum condicione promittere sed mortem sub infamia quaerere. itaque quod turpiter postea passurus esset, nunc illum debere fortiter pati. Et haec suasoria (Murredii insania) insignita est. dixit enim sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidissimo, quod detractione aut adiectione syllabae facit sensum: 'Pro facinus indignum! peribit ergo quod Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below