monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 7, 12
Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SURDINUS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conversae sunt. solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum ius iurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: 'ita te legam!' CESTIUS, homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut adulescentem ornatum, quasi imprudens obiurgaret: 'Quid dixisti, quid? ita te fruar?' Erat autem Cestius nullius quidem ingenii (nisi sui amator), Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below