monumenta.ch > Seneca Maior > 5 > sectio 29 > csg457.3 > sectio 22 > 15 > 3 > sectio 19

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 0, 7
omnia ingenia, quae lucem studiis nostris attulerunt, tunc nata sunt. in deterius deinde cotidie data res est sive luxu temporum, nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est, sive, cum pretium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum velocius quidem quam ascenderant relabantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below