monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 15
LATRO illud vehementer pressit: non feci ratione, adfectu victus sum: cum vidissem patrem egentem, mens non constitit mihi; quid vetueris, nescio. hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem, esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FUSCUS ARELLIUS pater hoc movit in ultimo tamquam quaestionem: putavi te, quamvis vetares, nihilominus velle ali fratrem; eo vultu vetabas aut mihi ita videbaris. CESTIUS audacius: non fuit contentus dicere 'putavi velle te'; adiecit: 'voluisti et hodieque vis', et sub hac figura dixit omnia, propter quae velle deberet: 'quare ergo abdicas? puto, indignaris praereptum tibi officium. '

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below