monumenta.ch > Lucanus > sectio 270 > sectio 249 > bnf6796A.111 > sectio 679 > P > sectio 552

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 2
FULVI SPARSI. Quid inclusa feceris, nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI HISPANI. Occidisti hominem; quid respondes? 'vim adferebat mihi. ' etiam, puto. Sacerdoti pro libertate vota facienda sunt: captivae mandabi(ti)s? pro pudicitia vota facienda sunt: prostitutae mandabitis? pro militibus vota facienda sunt: isti mandabitis? Id enim deerat, ut templa recipiant quas aut carcer aut lupanar eiecit. MARULLI. Ut sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. 'Nemo' inquit 'me attigit'; da mihi lenonis rationes: captura conveniet. Age si quis venit pertinax? age si quis hoc ipsum concupit, quod virgo eras? age si quis, ne negare posses, ferrum attulit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below