monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 2 > csg51.74 > sectio 24 > 8

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 9
P. ASPRENATIS. Contradico non (odio, non) inimicitiis [cuiquam] impulsus. quod enim odium, quae inimicitiae cuiquam (cum ea) esse possunt, quam nemo civium suorum norat, antequam prostitit? movet me respectus omnium virginum, de quibus gravis hodie fertur sententia, si in civitate nulla inveniri potest neque meretrice castior neque homicida purior. Piratae te inviolatam servaverunt? a sacerdote se non abstinuisset pirata, leno, mango. de sacerdotis pudicitia his sponsoribus credendum est? iacuisti in piratico myoparone, contrecta(ta) es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu. an melius pirata servavit quam pater? Conversata es cruentis et humano sanguine delibutis; inde est profecto, quod potes hominem occidere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below