monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 14
Quidam pacti sunt cum patre tamquam MENTO, qui dixit semel tantum militare se velle, ut aliquid videretur rei publicae supra legem praestitisse. quidam perpetuam denuntiaverunt militiam: quamdiu vires fuissent, non defuturum rei publicae (virum) fortem. non probabat hunc colorem LATRO: negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIUS RUFUS hoc colore egit, quo Mento, sed illud adiecit: pervenire ad se voces invidentium illas: 'numquid amplius pugnavit quam dum necesse illi fuit? ' quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putaverunt, ut ego militare vellem, tu vetares.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below