monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 2
Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: 'non luxuriabor, non amabo'; hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ('non fortiter pugnabo.') ego vero pugnabo et fortiter et fortissime: vidi patrem iam senem loricam induentem. multum est pugnare cum exemplo. Iudicium vocat, quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito(ni) ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod vici, iudicum, quod pugnavi, patris est. Volui cedere. concurrerunt iuvenes, aetatis causa agebatur. vici non filius patrem sed iuvenis senem. Ego vici, sed omnes patri gratulati sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below