monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 9
si potest abdicari, an debeat. hoc (in haec) divisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est. deinde, an contendere debuerit. tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut virum fortem vincere aut a filio vinci? si non debuisset contendere, non vicisset. et potuit fieri, ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum, si te vicisset, cum deberet a filio tuo vinci. nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam victoriam non viri fortis fuisse sed patris. silentio virtutes vestrae transissent; nunc illustratae sunt, dum conferuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below