monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.37 > sectio 8 > sectio 20 > sectio 25 > 21 > csg457.23 > sectio 9 > csg458.13 > sectio 40 > sectio 2 > csg458.27 > csg457.24 > sectio 21

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 3, 11
SILO POMPEIUS huic quaestioni praeponebat illam, ex qua in hanc transitus fit, an, etiamsi propter hoc verbum patris perit, damnari tamen pater non debeat; nec enim eventus imputari debet cuiusque rei sed consilium. si post hoc verbum puella vixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc verbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam videri patris. post hanc quaestionem faciebat illam, an ob hoc perierit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below