monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg457.11 > csg247.204

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 10, 3, 15
LABIENUS ait: non sum statim exoratus. et si vixisset, non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. 'at victor cito exoratus est. ' noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANUS de morte eius hoc dixit: etiam morte patri quaesivit invidiam. Iterum illam nobis vir abduxit. ALBUCIUS ait: tuto me [ait] putavi loqui fortius. non dubitavi enim, quin frater illi dicturus esset: 'non est, quod timeas, exorabitur. si difficilior erit, ego illum rogabo'; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi ego quicquam *** sorori tuae maritus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below