monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 6
ALBUCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret, ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et magnifico apparatu exstruitur convivium; distinguuntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? convivii eius apparatum sensit provincia. Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim virgae promuntur, et victuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. me miserum! imperi Romani terrore lusisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below