monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 11
BUTEONIS. Ut iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudi(ces), [quod] pro rostris vidistis praetorem cum meretrice cenantem? VOTIENI MONTANI. Qui sic convivatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare; postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnis nationes, per omnis diffusa provincias in sinu meretricum iacet. ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit, nisi qui pepercit suo. Convivas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani: cum his ergo praetor ***

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below