monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 26
Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: ἐπὶ τὸ δεξιὸν μαίνονται. tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below