monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 12
GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris: invitum, inquit, me (ne)mo vindicabit. si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius, qui caesus est. contra ait omnibus actionem dari; non enim privatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena sed manus perdere, ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rem publicam. tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below