monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 17
Hanc controversiam et ab ASILIO [et a] SABINO bene declamari memini: describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. o te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. illud non probavi, quod multa in re severa temptavit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below