monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > csg48.299 > sectio 20 > bsbClm6329.158 > sectio 18 > csg75.737 > sectio 43 > sectio 1 > sectio 70 > sectio 26 > sectio 9 > uwbM.p.th.q.1a.9 > csg51.39 > bnf17226.60 > bsbClm6224.303 > 247 > sectio 12 > sectio 1 > bnf9389.299 > uwbM.p.th.f.68.262 > bsbClm6436.46 > sectio 23 > csg75.840 > csg68.404 > 8 > 11 > sectio 35 > bnf17226.48 > 3 > bnfGrec107.999 > 12 > bnf17226.190 > sectio 62 > Psalmi, 94 > bnf10439.68 r > Ezechiel, 44 > sectio 14 > csg75.840 > uwbM.p.th.f.12.72 > Isaias, 10 > 11 > csg75.840 > Lucas, 21 > 2 > sectio 19 > bnf9389.337 > uwbM.p.th.f.12.72 > 8 > tblHarleyMS1775.19v > csg75.707 > sectio 5 > sectio 38 > Ioel, 1

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 0, 1
Cum repeterem, quos umquam bene declamantes audissem, occurrit mihi inter alios FABIANUS philosophus, qui adulescens admodum tantae opinionis in declamando, quantae postea in disputando fuit. exercebatur apud Arellium Fuscum, cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit, ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat, ut exprimeret. erat explicatio Fusci Arelli splendida quidem sed operosa et implicata, cultus nimis acquisitus, compositio verborum mollior quam ut illam tam sanctis fortibusque praeceptis praeparans se animus pati posset. summa inaequalitas orationis, quae modo exilis erat, modo nimia licentia vaga et effusa: principia, argumenta, narrationes aride dicebantur; in descriptionibus extra legem omnibus verbis, dummodo niterent, permissa libertas. nihil acre, nihil solidum, nihil horridum: splendida oratio et magis lasciva quam laeta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below