monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 3
CESTI PII. Accipe vitae meae testem, quod magni aestimas, divitem, cui placere difficile est. Vultis scire, quare patrem non relinquam? quia genuit me, quia educavit, quia abdicavit. Diu dubitavi, ille amicum temptaret an hic filium. 'Abdico' inquit; hoc pater verus: quid ab eo, qui adoptabit, sperare possum? Narratio CESTI PII. Dives (sus)tulit unum filium; non fuit contentus: quid enim erat diviti unus? tres sustulit: poterat etiam in adoptionem dare. Abdicavit unum, alterum, tertium. iam nihil diviti putatis superesse? quartum addet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below