Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 19 Divisio. Non puto vos quaerere, quomodo haec controversia divisa sit, cum habeat negotii nihil; FUSCUS tamen sic divisit: dico licuisse mihi adoptari; dico licuisse mihi recusare adoptionem; dico, ut non licuerit, recte tamen recusasse: et quod iure fit verum est, et quod sine iure quoque rationem habet recte fit. cum de iure diceret, dixit: 'Sub arbitrio' inquit 'patris es': si in hoc subicior patri, quia filius sum, in hoc sine dubio, ut filius sim , et ad manum argumentum est: nempe abdicanti respondeo; quom itaque ei respondeo, scilicet id ago, ne desinam filius esse. atqui id(em) ago, cum respondeo emancipanti; quid enim ad amittendum patrem interest, utrum eiciar an transferar? si non licet recusare, [quare] cur potius abdicas me quam tradis? cum de officio diceret, in haec divisit: dico non fuisse dandum sine magna causa filium in adoptionem; dico multo minus a te; dico minime illi.