Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 26 solebat autem sic ad locos pervenire, ut amorem descripturus paene cantantis modo diceret: 'amorem describere volo' sic tamquam 'bacchari volo'. deinde describebat, et (ut) totiens coepturus repetebat: 'amorem describere volo'. in hac controversia plane quod voluit consecutus est, ut divitias nobis in odium adduceret: saepe enim ingessit: 'divitias describere volo', et multa facunde explicuit, corruptius quam Fabianus sed dulcius. hoc unum occurrit, in quo pusillum inest insaniae: non me delectant ignoti servorum domino greges nec sonantia (catenis) laxi ruris ergastula: patrem gratis amo.