monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio 31 > sectio 8 > sectio 14 > 72

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 28
CESTIUS illo colore: quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione. non ille tuum filium concupiscit: suos corrigit. cum illis putaverit me satis minatum, abdicabit. non faciet, inquit; atqui neminem adhuc habuit, in quo hoc aut facilius aut iustius faceret. FABIANUS hoc colore, ut dixi, egit: nolo dives esse. RUFUS VIBIUS hoc: nescio dives esse. haec in hoc loco cum diceret, excepta sunt: non est, quod putes omnibus divitias convenire; nihil est indecentius novicio divite. et illud dixit: alius animose loquatur et ex contemptu divitiarum gloriam petat. ego non dico: 'dives esse nolo', sed 'nescio'.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below