monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio 31 > sectio 8 > sectio 14 > 72

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 33
OTHO IUNIUS pater solebat difficiles controversias belle dicere, eas in quibus inter silentium et (apertam) actionem medio temperamento opus erat. edidit quidem quattuor libros colorum, quos belle Gallio noster Antiphontis libros vocabat: tantum in illis somniorum est. et hoc vitium ab antiquis, qui artem dicendi tradebant, duxerat; illi enim colores pro(ba)bant, qui non possunt coargui, [non] ut somniasse [ut] non esset antiqu(is) omnino offensio. sed ridiculum est adfectari quod falsum probari non possit. non multum interest, in causa sua falsum aliquis testem det an se: alteri enim credi non debet, alteri non solet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below