monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio 31 > sectio 8 > sectio 14 > 72

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 11
SILO POMPEIUS hoc colore usus est: offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar: 'non miror; Ciceronis cliens es. tanto magis occide Ciceronem tuum. ' et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diverso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARULLUS, praeceptor noster, sic narravit: iussit, inquit, imperator, iussit victor, iussit qui proscribebat. ego illi negare quicquam possem, cui nihil poterat negare res publica? BLANDUS hoc [inquit] colore: volui, (inquit,) me excusare, dixi: 'Cicero me defendit. ' respondit: 'scio, me accusavit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below