monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 3, 5
PORCI LATRONIS. Cum abdicarem, si quid obieceram, aiebat: 'numquid deprendisti? ' Non tamen habebitis, quod multum de eo dubitetis: quod negat, parricidium, quod confitetur, venenum est. 'Mori' inquit 'volo': vivo patre et hoc parricidium est; miser aeque timui, ne biberet venenum, quam ne daret. ARELLI FUSCI patris. 'Mihi' inquit 'paravi venenum'; ne quis dubitet, an alium possit occidere. IUNI OTHONIS patris. Reus est parricidi qui mavolt mori quam patrem videre. Quomodo voltis magis probem vobis illum mori noluisse? non volt mori. 'Mori' inquit 'volui'; quare? quia ter vicisti? si mihi creditis, parricidium facere voluit; si isti, a me parricidium fieri voluit. Qualis est reus, cuius hoc unum patrocinium est, indignum se vita fuisse? Dico tam invisum illi patrem fuisse, ut occidere voluerit; ipse fatetur tam invisum sibi fuisse, ut occidere voluerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below