monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 3, 7
Si hoc colore dici placet pro adulescente, quo dixit LATRO, ut nihil mutaret ex voto sed diceret: 'mori volui taedio abdicationum et infelicitatis adsiduae, cum in hoc tantum sordes ponerem, ut cum maiore tormento positas resumerem, et absolutio mihi uni non finis esset periculi sed initium', incipit praeter coniecturam et illa prima vulgaris in eiusmodi controversiis et pertrita quaestio incurrere, an venenum habere in mortem suam liceat. ALBUCIUS illo colore pro adulescente dixit: non fuisse venenum; cum putarem, inquit, odio me esse patri meo, volui experiri adfectum eius, quomodo mentionem mortis meae ferret; itaque palam et ita, ut interveniret pater, tenui. FUSCUS ARELLIUS eodem colore usus est sed aliter; non dixit: experiri patrem volui, sed: ut miserabilem me patri facerem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below