monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 3, 8
MURREDIUS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum, quia adsiduae sollicitudines vigiliarum sibi consuetudinem (fecerint.) *** us colorem et Publilianam sententiam dedit: abdicationes, inquit, suas veneno diluit. et iterum: mortem, inquit, meam effudit. Memini MOSCHUM, (cum) loqueretur de hoc genere sententiarum, quo infecta iam erant adulescentulorum omnium ingenia, queri de Publilio, quasi ille iam hanc insaniam introduxisset. CASSIUS SEVERUS, summus Publili amator, aiebat non illius hoc vitium esse sed eorum, qui illum ex parte qua transire deberent imitarentur, (non imitarentur) quae apud eum melius essent dicta quam apud quemquam comicum tragicumque aut Romanum aut Graecum. ut illum versum, quo aiebat unum versum inveniri non posse meliorem: tam dest avaro quod habet quam quod non habet. et illum de eadem re dictum: desunt luxuriae multa, avaritiae omnia. et illos versus, qui huic quoque ter abdicato possent convenire: o vita misero longa, felici brevis!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below