monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 1
CESTI PII. Non est, quod mulieris adfectum lege aestimetis, qua minatur: omnia facit, ne filius alligetur. Navigaturus reliquit uxori filium, nec adhuc caeca erat. ALBUCI SILI. (Nec ille) diduxit (a) te filium; itaque tene, complectere. audeo dicere: hoc par ne piratae quidem dividerent. Si vellet filium alligari, pateretur ire quo properat. Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alumenta reddes? si pascere non vis matrem, expecta saltem, ut efferas. TRIARI. Legem attulit, qua catenas minatur, causam, qua timet. MARCELLI AESERNINI. Si perseveras, me quoque ad piratas trahe. impetrabo ab illis alimenta: et virum meum pascunt. FULVI SPARSI. Mater, si non pascitur, peritura est; pater, etiamsi non redimitur, tamen pascitur. IULI BASSI. Patri tuo supersunt et oculi et alumenta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below