monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 2
Altera pars. CESTI PII. Matrem meam imitari volo: amare me meos docuit. Unius vinculis duos alligat. Si matris exemplo pius esse volvero, etiam oculos patri debeo. ARELLI FUSCI patris. Desertorem tuum apud patrem invenies. VARI GEMINI. Qualis fortuna est! cui victo, mater, catenas denuntias, victori ad piratas eundum est. Omnia licet patri praestem, meliorem tamen habuit uxorem. Quam multi me putant, quia nolo ad patrem redimendum ire, nunc cum matre colludere! FULVI SPARSI. Matri nihil timeo, si eam apud vos relinquo; patri quid non timeo, si eum apud piratas relinquo? BUTEONIS. Oculos certe eruam mihi ne plus marito praestiterit uxor.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below