monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 3
LATRO hanc controversiam, quasi tota offici esset, declamavit; nullas quaestiones iuris inseruit, sed comparavit inter se incommoda patris et matris et tamquam thesim dixit: utrum ad redimendum potius captum patrem ire filius deberet an ad alendam caecam matrem subsistere; et sic eam divisit ut diceret: hoc quod pater desiderat (inutile est matri; hoc quod mater desiderat) utile est patri. novissime tractavit ne patrem quidem velle: utique, si sciat matrem in hac esse fortuna, non passurum. BUTEO fatuam quaestionem moverat primam: an lex, quae de alendis parentibus lata es(se)t, ad patres tantum pertin(er)et. illis omnia privilegia data et ipsam poenam non alentium signum esse non muliebris potestatis. res est ineptior, quam ut coarguenda sit; itaque transeo. illud unum quod dicebat POLLIO ASINIUS, referam: numquam debere temptari in causa verecunda improbam quaestionem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below