monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 6
LATRO dixit pro matre summisse et leniter agendum. non enim, inquit, vindictam sed misericordiam quaerit et cum eo adulescente consistit in quo ita exigit pietatem, ut impediat. aiebat itaque verbis [quo] horridioribus abstinendum, quotiens talis materia incidisset; ipsam orationem ad habitum eius, quem movere volumus, adfectus molliendam. in epilogis nos de industria vocem quoque infringere et vultum deicere et dare operam, ne dissimilis orationi sit orator. compositionem quoque illis mitiorem convenire. CALVUS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus fuit ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et exclamaret: 'rogo vos, iudices: non, si iste disertus est, ideo me damnari oportet. '

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below