monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 8
compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis viget: nihil in illa placidum, nihil lene est; omnia excitata et fluctuantia. hic tamen in epilogo, quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit sed (summisse), cum dicit: credite mihi, non est turpe misereri; et omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt sed infractae. In hac controversia Publilianam sententiam dedit FESTUS quidam rhetor, staturae pusillae, in quem EUCTEMON, homo venustissimi ingeni, Graece dixit: antequam te viderem, nescie(bam) rhetoras victoriatos esse. fuit autem Festi sententia: 'Captus est' inquit, 'pater'; si te capti movent, et haec capta est. et quasi non intellexissemus, ait: nescitis dici 'captos luminibus'?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below