monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 4, 9
et illud dixit: mitte istam epistulam in fluctus. odisse illam debes: haec est, quae matrem tuam excaecavit. et illam stultissimam, in quam multi incid(er)unt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit, matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant! Memini CRISPUM quendam, anticum rhetorem, in illa controversia viri fortis, qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc, viva cadavera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non videt, alter quibus roget non habet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below