monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 2
Dic, puer, quis patrem tuum occiderit, dic audaciter: eundem nominas quem populus. Nox placet sceleri; prorsus adulteri tempus. Habui patrem tam bonum, ut, cum uxorem habere vellet, tamen me novercam habere noluerit. Quo mihi lumina? tantum admissuro nefas optanda nox est. 'Quid' inquit 'ante peccavi? ' dissimile est: memento enim de homicida quaeri. potest tirocinium esse homicidium, parricidium non potest. Lumen attulisti, ut discerneres: erat illic quem leviter volnerare deberes. Videmus adactum in praecordia gladium: sic ego novercam volnerassem. Frater, quaero, an videris procuratorem novissima nocte; nihil de prioribus quaero.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below