monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 4
ALBUCI SILI. Quaero a te, mulier, an filio tuo credendum putes. Liceat mihi nutrire puerum: nec cum matre illi nec cum tutore conveniet. Tres in cubiculo sunt: patrem occidis, puerum contemnis, adulteram non times. Singuli se servi liberique offerebant puero: stabam ante omnis; percussor latebat post adulteram. Quid ante peccavi? cuius uxorem corrupi? quod si fecissem, (possem) hominem occidere sed non possem [hominem occidere] (patrem). +bonis habeo prae testes temet+ hunc in aliena potestate. Aspice corpus patris: quam gravis plaga, quam alte adactus est gladius! sic ego novercam percussissem. CESTI PII. Adulterum te esse non unum testem dabo, non corruptum: dabo multos, dabo etiam pueros. Patrem tam graviter percussi, quam debui novercam, novercam (ne) sic quidem, quemadmodum patrem?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below