monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 11
VINICIUS, exactissimi vir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Saeniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. Saenianus in hac eadem controversia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos pervenit annos, ut intellegat, et nondum ad eos, quibus fingat. haec finitio, inquit, ridicula est, 'nihil est puero teste certius, utique quinquenni'; puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. illud venustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio. nihil est autem amabilius quam diligens stultitia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below