monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 5, 12
MONTANI VOTIENTI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius [paratur]. Erat autem non aequos ipsi Montano: accusaverat illum apud Caesarem a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scholasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, dice(ret: 'dele)ctavit me Vinici actio. ' et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SURDINUS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Gravis scholasticos morbus invasit: exempla cum (di)dicerunt, volunt illa ad aliquod controversiae thema redigere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below