Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 21 HISPO ROMANIUS dixerat: maritum autem ego istum vocem raptorem serotinum? verbum hoc quasi apud antiquos non usurpatum quibusdam displicebat. eiusdem verbi significatione, ut extra reprehensionem esset, usus est GAVIUS SABINUS, cum diceret nondum esse consummatam adversus servos publicam vindictam: etiamnunc in domo nostra residuus raptor est.