monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25 > 4 > 31 > 6 > 7 > sectio 4 > bnfNAL1615.75 > 9 > 58 > 57 > sectio 23 > sectio > sectio 3 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 2 > 6 > 56 > 49

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 24
numquid de generi tui nobilitate detraxi? POLLIO aiebat ridere se, quod declamatores decrevissent hunc utique empticium esse. Mirari vos puto, quod in hac controversia omnes declamatores mentis suae fuerint: non fuerunt. NEPOS MAMILIUS cum hortaretur libertum ad repudium sororis, dixit: refer nobis gratiam; et tu sororem meam manu mitte. NEPOS LICINIUS illi non cessit; dixit enim: in illa subsellia transite servi, transite liberti, empta cognatio. et cum illum sensum elegantem et ab omnibus iactatum subripuisset: 'soror, opto tibi sterilitatem', adiecit: nec est, quod mireris me timere partum tuum: (certum) habeo sic nasci tyrannos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below