monumenta.ch

Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, 293, 3
compagibus ambages et compages antiqui tantum dicebant, posteritas admisit ut etiam compago dicatur: sed non quia varius esse potest nominativus, debet etiam declinatio mutari, quemadmodum nec in istis nominibus arbor arbos, vomer vomis; nam et vomeris et arboris tantum facit. ergo compages compagis, quoniam compago usurpatum est; compaginis enim nemo penitus dicit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below