monumenta.ch

Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, 294, 1
belli portae Iani gemini, quae bello aperiebantur, pace claudebantur. ideo autem Ianus belli tempore patefiebat, ut eiusdem conspectus per bellum pateret, in cuius potestate esset exitus reditusque; id enim ipsa significat eius effigies, praebentis se euntibus et redeuntibus ducem. hunc autem olim Numa Pompilius fecit, cuius portas regni tempore clausit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below