Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, 295, 1 saeva sedens super arma secundum antiquam licentiam. sciendum tamen est hodie 'in' et 'sub' tantum communes esse praepositiones. ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt: nunc in his mutata natura est. [ergo]