Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 9, 759, 2 succiso poplite gygen excipit ordo est: excipit et succidit poplitem, ut 'postibus haesit adesis' et 'scuta latentia condunt': nam ante fuit ut eum circumveniret insidiis. 'poples' autem 'po' correpta est, sicut in Sereno legitur; sed producitur positione.