Codex Clm 19461

Missing Text
at the end of Macer Floridus, De viribus herbarum

LXVI. PIPER.
1 Carmine iam dictis aliquot vulgaribus herbis
nunc species illas, quas cunctis iam prope notas
usus vendendi fecit, tentabo referre,
atque prius piperis (quod notius ipsa coquina
quam medicina facit) vires puto discutiendas.
2 Virtutis siccae piper asseritur calidaeque,
tertius esse gradus conceditur huic in utroque.
3 Tres sunt huic species: album, longumque nigrumque,
sed quia sunt geminae medicis tantummodo notae,
de specie nigra dicam quaedam mihi nota.
4 Crudum vel coctum sumptum, vel melle iugatum,
vim digestivam stomachi iecorisque iuvabit.
5 Morsus pestiferos curat, fastidia tollit,
occurrit variis thoracis saepe querelis,
quodque movere solet frigus periodica febris
compescit, febris si sumitur ante tremorem.
6 Cum lauri baccis vel cum foliis bene tritis,
cumque mero tepido potatum tormina sedat,
et scrophas reprimit admixtum cum pice dura
et superappositum; recte quoque iungitur illis,
quae purgare solent oculos caligine dira.
7 Admixtum nitro maculas cataplasmate delet,
usti stercoris humani cum pulvere tritum
ana iunge piper et sic superaddito cancris,
experti nihil utilius hoc pulvere dicunt.
8 Nemo potest omnes piperis describere vires,
namque piper ferme medicamina cuncta requirunt,
antidotisque solet pretiosis pluribus addi,
hinc puto tam paucas laudes de simplice dictas
quod sit in innumeris hoc dignum laude medelis.
LXVII. PYRETHRUM.
1 Est pyrethrum calidum siccumque, quartus in istis
est gradus; excruciat dentes si frigidus humor
masticet hoc patiens, teneatque diutius ore,
et iuvat admixto si gargarizetur aceto;
hocque modo tumidam reprimit de flegmate linguam,
sic uvam relevat humoris pondere pressam,
et multis aliis vitiis sic subvenit oris.
2 non modicum prodest sumptum cum melle caducis,
sicque levare solet morbum qui membra resolvit;
suspensum collo pueris prodesse caducis
creditur et solo succurrere fertur odore.
3 Ex oleo quo decoquitur si corpus inungas
ante febris motum, minuet tolletque rigorem,
renum saepe gravem fugat unguen tale dolorem,
Miram sentit opem paralyticus inde perunctus,
non leviter manibus fuerit si saepe fricatus;
unguine si totum corpus mulcebitur isto,
largus per poros sudor procedet apertos;
membrorum solet hoc quemvis curare stuporem,
et corpus servare potest a frigore tutum,
et medicamento solvetur tetanus isto.
4 Tantundem prodest, si tritum solvis olivo
sicque fricando locum quem vis medicare perungas.
LXVIII. GINGIBER.
1 Gingiber atque piper aequales in medicina
dicunt, hac causa taceo de viribus eius.
LXIX. CYMINUM.
1 Esse putant medici calidum siccumque cyminum
tertius est illi gradus in virtutibus istis.
2 Assumptum quocunque modo depellere tradunt
viscera vexantem ventum stomachumque gravantem;
et digestivum stomachi iecorisque calorem
excitat, et veneris credunt inhibere furorem,
et fluxum ventris in aceto stringere coctum.
3 Hoc orthopnoicis miram praestare medelam
experti dicunt cum pusca saepius haustum,
atque venenosis cum vino morsibus ipsum
praebet opem, tritumque fabae cum polline iuncto
melle tepente solet testes curare tumentes
appositum; sistit cum pusca menstrua sumptum,
dicunt pallentem dare mansum saepe colorem.
LXX. GALANGA.
1 Flegmonem stomachi sumptum galanga resolvit,
et si flegmaticus fuerit corroborat illum,
inclusum ventum sumptum fugat interiorum,
vim digestivam iuvat hoc colicisque medetur,
oris non modicum mansum commendat odorem,
augmentat sumptum veneris renumque calorem.
LXXI. ZEDOAR.
1 Adprime sumptis zedoar obstare venenis
affirmant, et reptilium morsus levat haustum.
2 Sumptum confortat stomachum ructusque salubres
commovet, et crebro fastidia reprimit usu;
antiquum stomachi dicunt curare dolorem,
illud si patiens ieiuno masticet ore,
et sic infectam sensim voret ore salivam.
3 Lumbricos ventris depellere dicitur haustum;
allia quem faciunt foetorem pellit ab ore
et nimium bibiti vini depellit odorem.
LXXII. GARIOFILUS.
1 Gariofilum dicunt calidum siccumque secundo
esse gradu; iecur et stomachum corroborat haustum,
et ferme cunctis valet interioribus ipsum.
2 Accendit venerem si dragmae pondere tritum
potatum fuerit cum vaccae lacte recenti;
vim memorem cerebri confortat saepius haustum.
LXXIII. CINNAMA.
1 Cinnama tres species dicuntur habere, sed harum
est pretiosa magis, quae plus subtilis habetur
et quae plus mordet mixta dulcedine linguam.
2 Humores stomachi siccat, corroborat ipsum,
et facit acceptas ut digerat ocius escas;
sumptum curat hepar lotiumque et menstrua purgat,
humida tussis eo sedabitur atque catarrhus.
3 Hydropisis speciem, cui praebent tympana nomen,
sumptum non modicum reprimit renumque dolorem;
reptilium morsus curat; si iungitur illis,
quae curant uculos, humores siccat aquosos;
si bene contritum forti miscetur aceto
liberat appositum tetra lentigine vultum,
sicque iuvat morbum qui ducit ab impete nomen.
4 Grossa magis species fluxus haemorrhoidarum
stringit, aqua gelida bene si contrita bibatur,
tempore quo nondum patiens ieiunia solvit.
5 De specie geminas haec quaerit potio dragmas.
LXXIV. COSTUS.
1 Costi sunt geminae species: gravis una rubensque
est et amara nimis, haec indica dicitur esse;
altera vero levis, nec amara, colore subalba,
hanc Arabes mittunt, prior utilior medicinae.
2 Urinas purgant et eis obstantia pellunt,
splen curant et hepar, laterisque fugare dolorem
dicunt, cum vino tepido si sumpserit aeger.
3 Menstrua purgabunt, si se subfumiget illis
femina, sic etiam vulvae sedare dolorem
dicunt, aut ex his sibi si pessaria subdat;
lumbricos pellunt, purgant lentigine vultum,
si tritis cum melle linas, veneremque movere
dicuntur, si sint cum mulsa sumpta tepenti.
4 Ex oleo costum quo coxeris illine quemvis
ante febris typum, reddes a frigore tutum;
subvenit hoc sciasi membrisque tumentibus unguen,
antiquum vulnus cito curat pulvis eorum.
LXXV. SPICA.
1 Esse gradu primo calidam siccamque periti
testantur spicam, quae dicitur indica nardus.
2 Confortat potata iecur, stomachique dolorem
mitigat, et renes illius apozima purgat,
vesicam iuvat, urinas et menstrua pellit,
ictericis prodest, nocuis humoribus obstat,
quos caput ad pectus transmittit saepe per uvam;
puncturas aufert et morsus interiorum,
in stomacho clausum solet hausta repellere ventum;
matricis nimium restringit subdita fluxum.
3 Cum gelida si detur aqua, sedare tremorem
dicitur haec cordis, et nausea sistitur inde.
4 Excitat haec venerem cum sapae sumpta liquore,
duricias stericas elixatura resolvit
eius fomento per partes inferiores.
5 Lumina si tepida foveantur saepius illa,
affirmant aeri prurigine libera reddi,
palpebraeque pili bene confortantur eadem.
6 Est nardi species, quae Celtica spica vocatur,
Celtarum tantum quod nascitur in regione;
omnia quae nardus valet indica, dicitur ista

posse, licet vires videatur habere minores.
LXXVI. THUS.
1 Thus calidum siccumque gradu dixere secundo.
2 Lumina clarificat, lacrymo si solvitur ovi
contritum vel femineo cum lacte tepenti.
3 Acri cum vino tritum pice lacteque mixtis
vulnera praecipue curare recentia dicunt;
pingui porcino mixtum medicabitur ustis,
admixtum melli panaritia decutit unguis.
4 Thus bene contritum vinoque tepente solutum
affirmant auri multum prodesse dolenti,
tritum cum creta cimolea sicque rosato
permixtum mammas dicunt curare tumentes.
5 Nil credunt haemoptoicis magis auxiliari,
admixto vino si sumatur vel aceto;
thus cum lacte terens muliebri si superaddas
ulceribus, fieri quae saepe videntur in ano
aut alio quocunque loco, medicabitur illis.
6 Huic aloe iungens lacrymumque albuminis ovi,
sic ut sit spissum, sectae superaddito venae,
aut his vulneribus nimio quae sanguine manant,
nec solvas nisi cum credas divisa coisse;
si sit opus medicamen idem superadde priori,
donec firmari valeat solidata cicatrix,
affirmant melius nil sistere posse cruorem.
7 Vim memorem cerebri proprio confortat odore,
origano iunctum si quis commasticet ipsum,
humores nocuos capitis per sputa repellit,
allevat ista gravem capitis purgatio linguam.
8 Anseris aut anatis mixta pinguedine thuri
fit cataplasma valens membris, quae laeserit ignis.
LXXVII. ALOE.
1 Sunt aloe species geminae, quae subrubet estque
intus sicut hepar cum frangitur, haec epatite
dicitur et magnas habet in medicamine vires,
utilior piceo quae fracta colore videtur.
2 Flegmate mundificat stomachum, caput articulosque,
leniter humorem nocuum purgando per alvum;
ictericos purgat, iecoris iuvat interiora.
3 Vulnus quodque recens putredine purgat ab omni
illius iniectus pulvis siccandoque sanat;
praecipue veretri dicunt et testiculorum
ulcera curari vel vulnera pulvere tali.
4 Si solvatur aqua, iuvat apostema labrorum
et naris superappositum, nec non oculorum
livoremque fugat, sic circa lumina factum;
acri cum vino miscens oleoque rosato
unge dolens caput et frontem, mireque iuvabit,
unguine pruritus sedabitur hoc oculorum.
5 Cum vino bene contritum cataplasmaque factum
confortat retinetque pilos quoscunque cadentes;
linguae, gingivis, vitiis quoque subvenit oris,
si fricentur eo cum vino melleque trito.
6 Hoc sumptum per se ventrem non solvit acute,
esse tamen stomacho putat Oribasius aptum,
cum laedant illum solventia caetera ventrem:
illius geminas cum mulsa sumere dragmas
idem praecepit, choleram sic flegmaque purgat,
unaquaque die post coenam sumere dixit
utile tres eius pilulas binasve virentis
cum succo caulis formatas, ut faba grossas
aut cicer, humores nocuos cum stercore purgat,
non corrumpendo stomachum neque vim faciendo
purgatus pilulis fuerit qui saepius istis,
vix unquam capitis vexabitur ille dolore,
et nihil est oculis, mihi crede, salubrius istis;
si vero duram vis solvere largius alvum
partibus est geminis pars admiscenda terendo
una diagridii, sic apta solutio fiet.



© 2006 - 2024 Monumenta Informatik