| 6:43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem |
| 6:44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die |
| 6:45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me |
| 6:46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem |
| 6:47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam |
| 6:48 ego sum panis vitae |
| 6:49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt |
| 6:50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur |
| 6:51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi |
| 6:52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita |
| 6:53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum |
| 6:54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis |
| 6:55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die |
| 6:56 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus |