Codex Grec 107

Missing Text
between
Novum Testamentum, ad Philippenses, Caput 1, 28
and
Novum Testamentum, ad Philippenses, Caput 2, 8

1:29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
1:30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
Caput 2
2:1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
2:3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
2:4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
2:5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
2:6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
2:7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo



© 2006 - 2024 Monumenta Informatik