Codex Clm 5126

Missing Text
between
De tempore peregrinationis, CXXIII De sancto Egidio, De sancto Egidio CXXIII, 29
and
De tempore peregrinationis, CXXVII De natiuitate sancte Marie uirginis

CXXIV De sanctis Sauiniano et Sauina
1 Sauinianus et Sauina fuerunt filii Sauini uiri nobilissimi, sed pagani, qui de prima uxore Sauinianum genuit, de secunda Sauinam filiam generauit et ex nomine suo ambos uocauit.
2 Legens autem Sauinianus uersum illum:‘Asperges me, domine etc.’ quid hoc esset querebat, sed intelligere non ualebat.
3 Vnde intrans in cubiculum in cinere et cilicio prostratus iacebat dicens se malle mori quam non intelligere sensum uerbi.
4 Cui apparens angelus dixit: «Noli te usque ad mortem affligere, quoniam inuenisti gratiam apud deum; et cum baptizatus fueris niue candidior eris et tunc intelliges quod nunc queris».
5 Recedente angelo letus efficitur et ydola de cetero uenerari contempnens a patre plurimum obiurgatur.
6 Cum ergo pater sepius sibi diceret «Melius est ut quia deos non adoras tu solus moriaris quam nos omnes in morte tua insimul inuoluamur», latenter aufugit et ad urbem Trecasinam deuenit.
7 Cumque super fluuium Secane uenisset et ut ibi baptizaretur dominum exorasset ibidem baptizatus est.
8 Dixitque ei dominus: «Nunc inuenisti quod tamdiu querendo laborasti».
9 Statimque in terra baculum fixit et facta oratione baculus ille coram multis astantibus frondes et flores produxit ita quod MCVIII uiri domino crediderunt.
10 Imperator autem Aurelianus hoc audiens ad eum capiendum milites plures direxit; qui eum orantem inuenientes ad ipsum accedere timuerunt.
11 Imperator autem plures prioribus misit qui uenientes cum eo orante pariter orauerunt.
12 Surgentique dixerunt: «Imperator desiderat te uidere».
13 Qui cum uenisset et nollet sacrificare, manus eius et pedes fecit ligari et uectibus ferreis cedi.
14 Cui Sauinianus: «Adauge tormenta, si potes».
15 Tunc iussit eum in media ciuitate super scamnum ligari et suppositis lignis, oleo et igne incendio concremari.
16 Rex autem intuens uidit eum in media flamma stantem pariter et orantem.
17 Stupefactus in faciem suam cecidit et surgens ei dixit: «Fera mala, non tibi sufficiunt anime quas decepisti, nisi et nos per magicam artem decipere moliaris?».
18 Cui Sauinianus: «Adhuc multe anime et tu ipse per me sunt domino crediture».
19 Cum autem imperator ex hoc nomen domini blasphemasset in crastinum iussit eum ad stipitem ligari et sagittari.
20 Sagitte autem a dextris et a sinistris in aere suspendebantur nec aliqua eum lesit.
21 Altera die imperator ad eum ueniens dixit ei: «Et ubi est deus tuus? Veniat nunc et de sagittis istis te liberet».
22 Statimque una de illis sagittis exiliens regem in oculo percussit et penitus excecauit.
23 Vnde iratus iussit eum in carcere recipi et in crastino decollari.
24 Sauinianus autem orans ut ad locum ubi baptizatus fuerat transferretur confractis catenis et apertis ostiis per medios milites transiens illuc uenit.
25 Quod audiens imperator iussit illuc eum insequi et capite truncari.
26 Videns autem Sauinianus milites insequentes super aquam uelut super petram ambulauit quousque ad locum baptismi sui peruenit.
27 Cum ergo milites transuadassent et eum percutere formidarent, ait illis: «Securi me percutite et de sanguine meo ad imperatorem uestrum deferte ut lumen recipiat et dei uirtutem agnoscat».
28 Percussus igitur caput suum leuauit et passibus XLIX illud portauit.
29 At imperator cum de eius sanguine oculum tetigisset continuo sanatus est dicens: «Vere bonus et magnus est deus christianorum».
30 Quod audiens quedam que annis XL lumen amiserat ad locum portari se fecit et facta oratione protinus lumen recepit.
31 Passus est autem circa annos domini CCLXXV, IV kal. Februarii.
32 Sed hic ideo inseritur, ut hystorie sororis sue cuius festum precipue hic recolitur hec quoque hystoria coniungatur.
33 Cum igitur soror eius Sauina fratrem suum cotidie fleret et pro eo ydolis supplicaret, tandem sibi dormienti apparuit angelus dicens: «Sauina, noli flere, sed quecumque habes derelinque et inuenies fratrem tuum in honore maximo constitutum».
34 Que euigilans collectanee sue dixit: «Amica mea, aliquidne sensisti?».
35 Et illa: «Etiam, domina.
36 Nam uidi hominem tecum loquentem, sed nescio quid dicentem».
37 «Non me, inquit, accusabis?».
38 Et illa: «Absit, domina.
39 Quecumque uis facias, tamen non te occidas».
40 Sicque in crastino ambe recesserunt.
41 Cum ergo eam pater diu fecisset inquiri et non inuenisset eleuatis manibus ad celum ait: «Si tu es deus potens in celo, ydola mea comminue que natos meos saluare non potuerunt».
42 Tunc dominus intonans omnia comminuit et confregit, quod multi uidentes crediderunt.
43 Verum beata Sauina Romam ueniens ab Eusebio papa baptizatur et duos cecos duosque contractos sanans quinque annis ibi permansit.
44 Cui dormienti apparens angelus dixit: «Sauina, quid est quod facis, ut tuas diuitias deserens nunc hic in deliciis epuleris? Surge et uade in Trecas ciuitatem ut fratrem tuum ibidem inuenias».
45 Dixit ergo famule sue: «Non oportet nos hic amplius habitare».
46 Et illa: «Domina, quo uis ire? Ecce, omnes te ualde diligunt et tu peregre mori cupis?».
47 Et illa: «Deus nobis prouidebit».
48 Et accipiens panem ordeaceum in urbem Rauennam deuenit.
49 Veniensque ad domum cuiusdam diuitis cuius filia quasi mortua plangebatur se ibidem a famula hospitio recipi postulabat.
50 Que ait: «Domina mea, quomodo hic hospitari uales, cum filia mee domine moriatur et omnes grauiter se affligant?».
51 «Non propter me, inquit, morietur».
52 Intrans igitur manum puelle apprehendit et sanam ipsam erexit.
53 Et cum uellent eam retinere, nullatenus acquieuit.
54 Cum ergo iuxta Trecas ad miliare uenisset dixit famule sue ut modicum repausarent.
55 Et ecce, uir quidam nobilis nomine Licerius de ciuitate ueniens dixit eis: «Vnde estis?».
56 Cui Sauina: «Hinc sum de ista ciuitate».
57 Et ille: «Cur mentiris, cum loquela tua te indicat esse peregrinam?».
58 Et illa: «Domine, uere peregrina sum et fratrem meum Sauinianum diu perditum requiro».
59 Qui ait: «Vir ille quem queris ante paululum pro Christo decollatus est et in tali loco sepultus».
60 Tunc prosternens se in oratione ait: «Domine, qui me semper in castitate seruasti, non permittas me amplius diris itineribus fatigari aut corpus meum de loco isto ulterius moueri.
61 Commendo tibi famulam meam que propter me tanta sustinuit; fratremque meum quem hic uidere non potui, fac ut in regno tuo uidere merear».
62 Finita autem oratione migrauit ad dominum.
63 Quod uidens eius famula cepit flere quia ad sepeliendum necessaria non habebat.
64 Predictus autem uir preconem per ciuitatem misit ut homines ad sepeliendum mulierem peregrinam uenirent.
65 Qui uenientes honorifice eam sepelierunt.
66 Hac quoque die fit festum sancte Sabine que uxor Valentini militis cum nollet sacrificare sub Adriano imperatore decollata est.
CXXV De sancto Lupo
1 Lupus apud Aurelianum ex genere regali ortus dum cunctis uirtutibus eniteret Senonensis archiepiscopus est electus.
2 Qui cum omnia fere pauperibus erogaret et quadam die plurimos ad conuiuia inuitasset cum uinum ad medium non haberet sic respondit ministro: «Credo quod deus qui uolatilia pascit nostram perficiet caritatem».
3 Et statim nuntius affuit qui centum uini modios adesse pre foribus nuntiauit.
4 Cum omnes de curia sibi uehementer detraherent quod uirginem dei filiam predecessoris sui nimis immoderate amaret coram detrahentibus ipsam uirginem apprehendens osculatus est eam dicens: «Nihil nocent homini uerba aliena quem propria non maculat conscientia».
5 Quia enim ipsam deum ardenter amare cognouerat, eam mente purissima diligebat.
6 Cum rex Francorum Clotharius Burgundiam intrans senescalcum suum contra Senones direxisset et ciuitatem obsideret, sanctus Lupus ecclesiam sancti Stephani ingressus campanam pulsare fecit.
7 Quam hostes audientes tantus terror inuasit ut nisi fugerent mortem se euadere non putarent.
8 Tandem obtento regno Burgundie cum rex alium senescalcum Senonum misisset et beatus Lupus ei cum muneribus non occurrisset, indignatus nimis adeo eum apud regem infamauit ut rex beatum Lupum in exilium destinaret, qui ibi doctrina et miraculis ualde emicuit.
9 Interea Senonici quendam episcopum qui locum sancti Lupi inuaserat occidentes ut sanctus Lupus de exilio rediret a rege impetrauerunt.
10 Quem rex uidens exilio tabefactum ita diuinitus est mutatus ut coram illo prostratus ueniam peteret; multisque auctum muneribus sue restituit ciuitati.
11 Qui dum Parisius remearet ei multa incarceratorum turba apertis ostiis solutisque uinculis obuiauit.
12 Quadam die dominica dum missam celebraret, lapsa est celitus gemma in eius sancto calice, quam rex inter suas reliquias collocauit.
13 Rex Clotharius audiens quod campana sancti Stephani in sono miram haberet dulcedinem misit ut Parisius deferretur ut ab ipso sepius audiretur.
14 Sed cum hoc sancto Lupo displicuisset, mox ut de urbe Senonica delata est sonus sui dulcedinem perdidit.
15 Quod rex audiens statim restitui eam iussit.
16 Statimque sono reddito insonuit septimo ab urbe miliario.
17 Itaque sanctus Lupus obuiam perrexit et quod dolens perdiderat cum honore recepit.
18 Nocte quadam cum oraret instinctu dyaboli uehementer sitiens iussit sibi aquam frigidam deportari.
19 Dolos autem intelligens inimici puluinar suum super uas posuit et ibi dyabolum intus inclusit, qui tota nocte uociferando ululare cepit.
20 Facto autem mane qui clam tentare uenerat in die confusus abscessit.
21 Quadam nocte, dum more solito ciuitatis ecclesias circuisset, rediens domum audiuit clericos suos rixantes eo quod cum mulieribus fornicari uellent.
22 Qui ecclesiam intrans pro eis orauit et mox ab eis omnis stimulus temptationis abscessit uenientesque ante illum ueniam postulauerunt.
23 Tandem multis clarus uirtutibus in pace quieuit.
24 Claruit circa annos domini DCX tempore Heraclii.
CXXVI De sancto Mamertino
1 Mamertinus prius paganus cum ydola quadam uice coleret unum oculum perdidit et unius manus ariditatem incurrit.
2 Qui dum se deos offendisse putaret et ad templum ad adorandum ydola pergeret, obuiauit ei uir quidam religiosus nomine Sauinus qui eum unde tanta sibi acciderit infirmitas requisiuit.
3 Qui ait: «Deos meos offendi et ideo eos orare uado, ut que mihi abstulerunt irati reddant propitii».
4 Qui ait: «Erras, frater, erras, si demones deos putes; sed uade ad sanctum Germanum Autissiodorensem episcopum et si eius consilio acquieueris continuo sanus eris».
5 Qui statim iter arripiens uenit ad sepulcrum sancti Amatoris episcopi et plurimorum sanctorum secessitque propter pluuiam nocte illa ad quandam cellulam super tumbam sancti Concordiani collocatam.
6 Cum autem obdormiuisset, apparuit ei uisio quedam mirabilis quod quidam uir uenit ad ostium celle eius; uocauitque sanctum Concordianum ut ueniret ad festum quod sanctus Peregrinus et sanctus Amator cum aliis episcopis faciebant.
7 Cui ille de tumulo respondit: «Non possum modo uenire quia hospitem quendam me custodire oportet ne a serpentibus qui hic habitant occidatur».
8 Abiens ille que audierat nuntiauit reuersusque ait: «Sancte Concordiane, surge et ueni et adduc tecum Viuianum subdiaconem et Iuuianum acolitum ut officium suum faciant; Alexander autem hospitem tuum custodiet».
9 Visum est igitur Mamertino quod sanctus Concordianus apprehensa manu duceret eum secum.
10 Cumque ad eos uenisset dixit eis sanctus Amator: «Quis est iste qui tecum ingressus est?».
11 Qui ait: «Hospes meus est».
12 Et ille: «Expelle eum quia pollutus est et nobiscum esse non potest».
13 Qui cum expelleretur prostratus coram eis sancti Amatoris gratiam impetrauit.
14 Qui iussit ei ut ad sanctum Germanum pergere festinaret.
15 Euigilans igitur ad sanctum Germanum uenit et coram eo prostratus ueniam postulabat.
16 Qui cum ea que sibi contingerant enarraret perrexerunt ambo ad tumbam sancti Concordiani et remoto lapide uiderunt plures serpentes qui decem pedum longitudinem excedebant.
17 Cumque omnes diffugerent, beatus Germanus eis imperauit ut ad talem locum pergant ubi de cetero nemini nocere presumant.
18 Sicque Mamertinus baptizatus est et sanatus; factusque est monachus monasterii sancti Germani ubi post sanctum Allodium abbas fuit.
19 Huius tempore in eius monasterio sanctus Marianus extitit, cuius obedientiam sanctus Mamertinus probare uolens uilius officium monasterii ei commisit, pastorem scilicet eum faciens bubalorum.
20 Cum igitur in silua quadam boues et uaccas libenter custodiret tanta sanctitate pollebat quod etiam aues siluestres ad se uenientes manu propria nutriebat.
21 Nam et aprum qui ad cellam eius confugerat a canibus eripuit et abire fecit.
22 Latrones quidam cum eum expoliassent et uestem eius secum ferentes abirent solum ei palliolum dimiserunt; qui statim post eos clamauit dicens: «Reuertimini, domini mei! Ecce, denarium in meo palliolo collocatum inueni qui uobis forsitan necessarius erit».
23 Qui protinus reuertentes palliolum cum denario abstulerunt et nudum penitus dimiserunt.
24 Sed cum festinanter ad suas latebras properarent tota nocte euntes in ipso crepuscolo ad eius cellulam sunt reperti.
25 Quos ille salutans in cella sua benigne recepit pedesque eorum lauans necessaria quantum potuit ministrauit.
26 Qui stupefacti de eo que fecerunt doluerunt; unusquisque eorum ad fidem conuersus est.
27 Quadam uice cum quidam iuniores monachi secum manentes urse cuidam que ouibus insidiabatur laqueos tetendissent, illa in laqueos nocte irruens capta tenebatur.
28 Quod sanctus Marianus presciens de lecto surrexit et eam inueniens dixit illi: «Quid facis, o misera? Fuge cito ne capiaris!».
29 Eamque absoluens dimisit.
30 Verum cum mortuus fuisset et corpus eius Autissiodorum deportarent cum fuissent in quadam uilla nullo modo inde illud mouere potuerunt quoadusque quidam incarceratus subito fractis uinculis liber exiliens uenit ad corpus et cum aliis usque ad urbem portauit, ubi in ecclesia sancti Germani honorifice est sepultus.



© 2006 - 2024 Monumenta Informatik